- Year of composition: 1935
- Work category: Female choir a cappella
- Text author: Latin texts from Piae cantiones
- Duration: 6 min
Examples of printed editions
Nordiska musikförlaget, NMS 3248
Description of work
1. In vernali tempore: Con moto C major 4/4
2. Tempus adest floridum: Allegretto A-flat major 3/4
Libretto/text
1. In vernali tempore ortu laetabundo, dum recedunt frigora nunciat hirundo. Terrae, maris, nemoris decus adest deforis, renovato mundo. Vigor redit corporis, cedit dolor pectoris, tempore jucundo.
Terra vernat floribus et nemus virore. Aves mulcent cantibus et vocis dulcore. Aqua tempestatibus caret, aer imbrius, dulci plenus rore, sol consumtis nubibus, rediis patentibus, lucet cum dulcore.
O, quam mira gloria, quantus decor Dei, quanta resplendentia suas faciei, a quo ducunt omnia, ima, summa, media, formam speciei. Major est distantia quam sit differentia noctis et diei.
2. Tempus adest floridum, surgunt namque flores, vernales in omnibus imitantur mores. Hoc, quod frigus laeserat, reparant calores, cernimus hoc fieri per multos labores.
Sunt prata plena floribus, jucunda aspecto, ubi juvat cernere herbas cum delectu. Gramina et plantae hyeme quiescunt, vernali in tempore virent et accrescunt.
Terra ornatur floribus et multo decore. Nos honestis moribus et vero amore. Gaudeamus igitur tempore jucundo laudemusque dominum pectoris ex fundo.